Välj språk här Välj språk här

Scidula

Ultimum plaustrum deportatum erat; iuvenis inquilinus petasum gerens lugubri velo ornatum postremum transibat conclavia, ne quid relinqueretur. – Minime quidem: nulla res relicta, nil prorsus; exiit igitur in vestibulum, firmo statuens animo se numquam denuo de illis rebus cogitaturum quae in hac domo contigerant. Necopinato in vestibulo iuxta telephonum animadvertit scidulam parieti adfixam, litteris refertam, a compluribus ut patebat manibus conscriptam. Nonnulla verba nitide erant delineata atramento, alia cerussato, vel etiam rubro stilo exarata. Illic erat magnifica illa historia, brevi quidem duorum annorum spatio peracta; omnia haec, quorum oblivisci studebat: unius hominis vitae pars una scidula compressa.
Sustulit scidulam, flavum adversariorum nitens folium. Supra caminum figlinum in exedra posuit et inclinatus perlegit. Primum apparebat eius nomen: “Alicia”: omnium quae noverat pulcherrimum nomen, ut sibi tum visum erat, nomen scilicet suae sponsae. Postea numerus – “151,1.” Tamquam psalmi videbatur numerus, ut in ecclesia. Infra scriptum erat: “Argentaria”. Ecce eius munus, sacrum istud officium: panem, domum, uxorem commodans: vitae fundamentum. At oblitteratum erat! Argentaria enim decoxerat, quamquam alia eam servaverat argentaria, post breve intervallum angoris maximi.
Deinde: “Florum negotiatio” et “Raedarius meritorius”. Sponsalia erant, et marsupium tum ei erat nummis refertum.
Postea: “Supellectilis venditor”, “Tapetorum artifex”: instruebatur domus. “Baiuli”: in novum domicilium immigrabatur.
“Theatri tesserarum venditio 50.50″: matrimonio modo coniuncti diebus singulis Dominicis theatrum solebant melodramaticum adire. Felicissimas illic peregerunt horas: silentes sedebant concordes, una mirantes quae trans aulaeum in scaena agebantur mirabilia.
Sequebatur viri nomen oblitteratum. Amicus fuerat, homo in re publica novus, qui tamen fortunam ferre non valebat, cecideratque inexorabiliter, peregreque proficisci debebat. Sic transit gloria!
Aliquid novi heic invectum erat in vitam matrimonii. Scribebatur enim, manu feminea, cerussato stilo: “Domina”. Quam dominam? – illam profecto lato pallio vestitam iucunda humanaque facie praeditam, suaviter incedentem; neque umquam per exedram, sed per andronem dormitorium adibat.
Infra apparebat eius nomen: “Doctrix L.”
Nunc primum apparebat nomen cuiusdam familiaris. Legebatur “Matercula”. Socrus profecto erat, quae primum in recessu manserat, ne nuptiis inter se recens iunctos turbaret, tum vero libenter, dum urget necessitas, advolat advocata.
Magna nunc apparebat adnotatiuncularum copia caeruleo rubroque stilo exarata. “Famulorum procuratio”. Famula aufugerat vel nova erat arcessenda. “Pharmacopola”. Hem, oriebantur difficultates. “Forum lactarium”. Apparari iubebatur lac, sine bacillis!
“Herbarius, macellarius”, et ita porro. Res domesticae per telephonum tractari coeptae sunt: mater familias manifesto defecerat. Prorsus. In lecto enim iacebat.
Quod sequebatur legere non iam valebat: caligine eius offundebantur oculi, videbatur tamquam fluctibus submersus qui trans aquam conabatur salsam spectare. Ecce aderat: “Libitinarius.”
Satis patebat. “Maior et minor”, subaudiebatur: “capulus”. Intra uncos addebatur: “Pulvis”.
Ultima erat totius rei vox: “Pulvis” erat finis. Et sic res sese habet.
Nitentem cepit scidulam, eam osculabatur, diligenter plicabat, in sinu recondidit. Duobus temporis momentis duo ei revixerant vitae anni.
Cum domum reliquit, haud incurvus ambulabat; e contrario: erecto incedebat capite, sicut vir laetus et elatus: nam pulcherrimum se possedisse censebat. Quot erant miseri quibus denegabatur!

Översatt av Wolfgang Jenniges